13 March 2017

Benedict XIV, Clement XIV, and Clement XV.

Once again, I visited the bust of Pope Benedict XIV in Oxford's Ashmolean Museum for one of my periodic discussions with that great Pontiff. There is a brief summary for non-Latinists at the bottom.
Res mira! Hodie ridentem inveni magnum et carum pontificem! Quem saepe lugentem, miserum inveneram, quinimmo paene flentem, tot miseriis adflictum propter vulnera in Ecclesiam Militantem his temporibus illata, hodie palam gaudentem aspexi. "Cur Domne laetaris?" rogavi. "Propter tuum Zuhlsdorfium" respondit "virum lepidum et ad cor meum, qui mirabiliter prae Mundi oculis exhibuit amicum meum Ganganelli, meum in Sede Petrina sub nomine Clementis XIV successorem. Tot poculis huius papae et imagine et armis adornatis per orbem terrarum missis, gloriam tanti historici valde promovit et promovet!"

"Poculis tam bonis cotidie utor. Sed amicus tuus, Sancte Pater, Ganganelli fuit? Historicum dixti?"

Parvum emisit suspirium. "Ignorasne quot et quanta pro Iudaeis defendendis hic gesserit?" Ignorare me demissis oculis confessus sum. Ille "Iudaei per saecula multa inter homines nefasti et scelesti habebantur. Hoc illis crimen scelestissimum adlatum est, eos sanguine Christianorum et praesertim parvulorum in suis panibus conficiendis uti et usos esse. Quam rem Ganganello meo commisi penitus inquirendam. Omnia perscrutatus omnia lucide monstravit: crimen omnino falsum esse; nil tale unquam factum. Et Poetae Tragici L. Annaei Senecae fautorem se doctum monstravit. Gavisus sum maxime illo in Sedem Apostolicam postea promoto. [Hic pausam aliquantulam fecit et venuste subrisit] Sed audi! Hoc quoque placet et placebit ... dies nunc appropinquat liberationis vestrae."

Attonitus tacui. Deinde "Qui dies quae" dixi "liberatio?"

Circumspexit ne quis prope esset auditor; tum suo more cautius murmure parvo hoc mihi patefecit: fore ut pontifex Romanus ... e suo loco tolleretur! Quae secutura dixit, me prohibuit nuntiare; hoc tantum vobis dicere possum, tempora breviora. Idcirco annuntio vobis gaudium magnum!! Non habebimus papam!!!

Abire parantem me detinuit. "Et novi quid tu, improbe, paucis his ante diebus egeris" ait. Rubui et immotus steti. "Ubi Domne?" "In viis et angiportibus Urbis nostrae". "Quid Domne?" "Proscriptionibus muros texisti. Papam accusationibus iustissimis verberasti. Et novi quibuscum hoc feceris".

"Tace Domne tace" perterritus clamavi. "In Urbe vestra muri scelerum conscii silent; haec Oxonia nostra est, cuius urbis muri auriti sunt; quaecumque audiunt vix mora interposita conclamant".

Papam cachinnantem currens effugi et hoc benigne addentem "Natalem tibi hodiernum, pusille, quam faustissimum precor!".

If your Latin is a little rusty, all you actually need to know is: get your Ganganelli mugs from Fr Zed fast because they may soon be valuable historical items. IMPORTANT!

6 comments:

The Flying Dutchman said...

Happy birthday, dear Father.

Andreas said...

Obsecro Pater, compertum habens te tam intima gaudere viri huius sancti amicitia, proxima occasione cum coram inter vos colloquendi rursus fiat opportunitas, postula ab illo ut indicet tibi aliquid super ventura sermonis Romani in toto orbe catholico restitutione ad mentem papae Joannis XXIII praecipientis in “Veterum Sapientia” - cavendum ut nemo e sua dicione, novarum rerum studiosus, contra linguam Latinam sive in altioribus sacris disciplinis tradendis sive in sacris habendis ritibus usurpandam scribere audeat nec non ut in Seminariis Catholicis doctores teneantur Latine loqui librosque lingua Latina scriptos adhibere, atque, si ad hoc parendum, prae linguae Latinae inscitia, ipsi expediti non sint, alii doctores in eorum locum ad hoc idonei sufficiantur.

Aliquid nosse de illius sententia super his rebus complures christifideles magnopere cupiunt.

Fred W. said...

Yilay eesay ouryay atinlay landay aiseray ouyay yanyay theroyay ernacularvay .

Osay erethay, ootway ancay ayplay isthay amegay !

Prayerful said...

I got the Papa Ganganelli stein for holding lots of coffee, and maybe a beer on St Patrick's Day. Happy birthday Fr and thanks for your ever learned and insightful posts.

Sean M. said...

Tibi gratias Pater, propter hanc venustissimam sciptionem. Scriptiones tuae Latinae mihi semper placent, quia oppurtunitatem mihi profert ad artem meam Latinam meliorandum. Si in futuro plurimes quales scriptiones scribas, valde laetabor. Si ullum grammaticum vel alium errorem feci, dimitte eum. Ego tantum discipulum adhuc sum. Valde, Pater. Pax et Bonum

Cyril said...

Pater Ioannes, utinam semper in Latinam sic scribas, ut videatur te plus salis otium habere.